SAMOS

SAMOS
I.
SAMOS
oppid. Magnae Graeciae, apud oram Calabriae ulterioris Lycophr. Steph. nunc Crepacuore Barrio, apud Locros, seu Hieracium Urbem, inde 6. mill. pass. in Boream, ubi Pythagoras habitâsse dicitur.
II.
SAMOS
vulgo SAMO hodieque a fluv. insula maris Icarii, Ioniae adiacens contra Ephesum urbem, Parthenia, olim a Parthenio fluv. teste Strabone, cui et Anthemusa, Melamphylos, Dryusa Aristoteli. Cyparissia, Parthenoarusa, et Stephane Plino l. 5. c. 31. Imbrisos Steph. Imbrasia Hygino Fab. 14. Hîc primum vasa fictilia fabricata, teste Gellio l. 7. unde Ausonius Epigr.
8. v. 2.
Atque abacum Samio saepe onerâsse luto.
Horatius l. 1. Ep. 11. v. 21.
Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.
Populit Samii, qui gravissimo primo cum Ephesiis iolim bello impliciti, pulsiqueve insulâ, aegre tandem in illam redierunt, dein cum Atheniensibus et Milesiis, quibus cum illi, Duce Pericle, An. 313. urb. Cond. 84. Olymp. auxilio venissent, Samios graviter afflixerunt. Verum hi, Pericle discedente, animô receptô, quoscumque hostium ceperunt, illorum fronti inussêre notam. Postea urbs a Pericle obsessa, et post 9. menses dedere se coacta est: Tum primus Arietis, Testudinis, aliarumqueve machinarum usus invaluit. Sed et alia gesserunt bella Samii, de quibus Historici veteres consulantur, Thucyd. etc. Perinthum, Olymp. 44. instaurârunt, Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVII. Ovid. Met. l. 15. v. 60. de Pythagora:
Vir fuit hic ortu Samius.
Plinio ibi urbs eiusdem nominis, patria Hierophylae, seu Sibyllae Samiae, etc. Samios Plut. in vita Periclis valde literatos esse tradit ex Aristophane. Sed Suidas ex Aristotele, Samios literatos vocat, h. e. stigmate notatos; quod deficientibus civibus coacti fuerint servos, notis stigmaticis insignitos, ad Rei publ. administrationem admittere. Samiorum flores, erat locus apud Samum, teste Plutarchô, in quo Samii cum mulieribus omnibus voluptatis (praesertim libidinis) generibus operam dabant. In hac insula Iuno prae???pue colebatur, cuius antiquissimum ibi templum. Simulacrum autem Deaeerat, tamquam nubentis. Hîc enim et nata et educata et Iovi nupta dicitur. Unde et Sacra eius anniversaria, nuptiarum ritu, ibi celebrata. Hoc postmodum Episcopale factum est, sub Metropoli Rhodiensi. Ovid. Met. l. 8. v. 220.
------ Et iam Iunonia laevâ
Parte Samos fuerat. -------
Virg. Aen. l. 1. v. 15. ubi de Carthagine:
Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabitâ coluisse Samo. ----- -----
Dionys. v. 534.
Καὶ Σάμος ἱμερόεςςα. Πελα???γίδος ἕδρανον Η῞ρης.
Iuvenalis Satyr. ult. v. 6.
Et Samiâ genetrix quae delectatur arenâ.
Ab hoc cultu Samiorum in Iunonem ait Athen. l. 15. Ε᾿πὶ τȏυ νομίσματος τῶ Σαμίαν ταώσ ἐςτι. Quae avis, pavo nimirum, Iunoni sacra. Samo ortus Choerilus Poeta, qui 75. Olympiad. victoriam Atheniensium contra Xerxem versibus scripsit, pro singulis versibus singulos stateres aureos recipiens, quem tamen Horat. l. de ARte Poetica v. 233. incultum appellat. Contra Callimachus Cyrenaeus, qui sub Ptolemaeo Philadelph. regiae bibliothecae praefuit, Poeta delicatus fuit. Vide Propert. l. 2. Carm. 29. et Ovid. l. 2. Trist. II. Samos altera, insula maris Aegaei Thraciae adiacens, quae Samothrace Ptol. Pomp. Melae l. 2. c. 7. et Plinio l. 4. c. 12. dicitur. Virg. l. 7. Aen. v. 208.
Threiciamque Samon, quae nunc Samothracia fertur.
Ovid. l. 1. Trist. Eleg. 11. v. 20.
Threiciam tetigit fessa carina Samon.
Est autem inter Lemnum, et Imbrum; Dardania olim, teste Pliniô l. 4. c. 12. Hodie Samandracht, contra ostia Hebri. Vix 10. milliar. ab ora littorali Thraciae in Meridiem 25. ab Imbro in Boream, uti 32. a Lemno. Baudrand. III. Samos, quae et Same Straboni, Teleboas Pausan. l. 1. Milaena Plin. l. 3. c. 26. eadem cum Cephallenia, insula scil. in mari Ionio prope Zacynthum. Homer. Od. 1. v. 24.
Δουλιχίη τε Σάμη τε καὶ ὑλήεςςα Ζάκυνθος.
Ovidius Ep. 1. Heroid. v. 87.
Dulichii Samiique, et, quos tulit alta Zacynthus.
Idem l. 1. Trist. eleg. 5. v. 67.
Nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Sameve.
Hîc Samia, urbs alias florentissima, nunc vix vicus, hicqueve olim Labyrinthum fuisse dicunt. Hinc orti Pythagoras, Sybilla Samia et Polycrates fortunatissimus. Insulae pars Septentrionalis et Occidentalis montem habet celsissimum, qui olim Cercesus, cuius scopuli pene inaccessibiles. Denique Samos vicus Messeniae, urbs Elidis, et Lyciae civitas, Strabo. Nomen Sami quod attinet, pront hisce 3.
insulis, itemque Elidis urbi commune est, mere Phoenicium est; inquit Bochartus. Nemo nescit, Hebraice caelos schamaint dici: Phoenices samen, vel semin efferebant. Hinc illis ξωφασημὶν Gap desc: Hebrew ὁ οὑρανοῦ κατόπτης, ετ Σαμεμροῦμος Gap desc: Hebrew ὁ ὑψουράνιος. Ita ex Sanchoniathone Philo Byblius. Radix Arabice sama, eminere, et excelsum esse sonat. Unde factum, ut celsa loca Σάμοι dicerentur a Phoenicum illis, qui primi colonias in Graeciam deduxerunt. Talis Thracia Samos, vel Samothrace; de qua Homer. II. N. v. 21.
Υ῾ψοῦ ἐπ᾿ ἀκροτάτης κορυφῆς Σάμου ὑληέςςης
Θρηϊκίης.
Neptunum fingit e summo vertice montium Samothraces, tamquam ex altissima specula, Troianos et Graecos obser vâsse. Nempe Samothrace, teste Pliniô loc. cit. attollitur monte Sacoe immensae altitudinis, a quo et Saocis olim est. Hesych. Σαωκὶς, ἡ Σαμοθράκη, οὕτως ἐκαλεῖτο τὸ πρότερον. Priscianus in version. Dionys.
------- Samothracia cernitur alta.
Hâc Samus Ionica ninilo fuit humilior, Strabo l. 14. Promontorium habet Samus, quod Ampelos dicitur, obversum Drepano Icariae. Eôdemque nomine totus mons dicitur, ὁ ποιεῖ τὴν ὅλην νῆσον ὀρεινην´. Montem hunc Herodot. in Thalia. et Eustath. in Dionys. celsum esse scribunt εἰς πεντήκοντα καὶ ἕκατον ὀργις̔άς. Tertia etiam Samos prope Ithacam, ab Homero Od. Δ. v. 671. et 844. παιπαλόεςςα, i. e. praerupta vocatur, quia montibus est inaequalis. Denique de Samo Elidis ita Strabo l. 8. Α᾿χαιαὶ πέτραι ἀπότομοι τȏυ αὐτοῦ ὄρους, ὑπ ὲρ ὧν ἡ Σάμος γέγονε πόλις. Itaque ne quis nos putet meris coniecturis niti, idem Strabo agnoscit ab altitudine sic dictam, ἐπειδὰν σάμους ἐκάλουν τὰ ὕψη. Et Samothraciam Eustath. indidem appellari asserit: Σάμοι γὰρ, inquit, φασὶ τὰ ὕψη. Ita etiam Constantinus Porphyrogenneta Them. 15. ubi de Samo Ionica: Σάμος ἀπὸ Α᾿ιγκαίου (legu) Α᾿γκαίου καὶ Σαμίας τῆς Μαιάνδρου τȏυ ποταμοῦ θυγατρ`ος, ἢ διὰ το ὑψηλὸν τῆς νήσου καὶ ἀπόκρημνον. Οἱ γὰρ παλαιοὶ Ε῞λληνες σάμον τὸν ὑψηλὸν ἐκάλουν τόπον. Monstri vero instar est, quod Samum narrant diu fuisse desertam, quia ferae Neides, vel Neades ibi stabulabantur, quarum barritu solum findebatur. Heraclides de Politiis, ubi de Rep. Samiorum: Σάμον τὸ μὲν ἐξ αρχῆς ἐρήμην οὖ???αν λέγεται κατέχειν πλῆθος θηρίων μεγάλην φωνην` ἀφιέντων, ἀκαλοῦντο δὲ τὰ θηρία Νηΐδες. Aelian. de Animal. l. 17. c. 28. Ε᾿υφορίων δὲ εν τοῖς ὑπομνήμα???ι λέγει τὴν Σάμον εν ταῖς παλαιοτάταις τȏυ χρόνου ἐρήμην, γενέςθαι δὲ εν αὐτῇ θηρία μεγέθει μὲν μέγιςτα, ἄγρια δὲ καὶ προ ςθ ελάσαι δεινὰ, καλειςθαι δὲ μὲν Νηάδας, ἁπεροῦν καὶ μόνῃ τῇ βοῇ ῥηγνύναι τὴ γην̑. Inde corrigendus Suidas, qui in voce Νῆις sic habet: Καὶ εν Σάμῳ δὲ θηρία γενέςθαι φασὶν, ὧν φθεγγομένων ῥήγνυςθαι τὴν γην̑, ἐκαλοῦντο δὲ Νήϊα, ὠς ενταίωνι. Lege Νηΐδες, ὡς Ε᾿υφορίων. Hinc ortum proverbium in usu apud Samios: μείζων βίᾳ τῶ Νεάδων. Vide Bochart. Geogr. p. 508. ex quo praecedentia desum untur. Nic. Lloyd. In nummo Samiorum, effigies Macrini, parte aversâ Templum Iunonis conspicitur, cum Inscr. ΣΑΜΙΩΝ. In alio eorundem, Hercules et Omphale, in alio tres icones, Victoria Imperatori coronam im ponens, cum Iunone Samia ad latus, visuntur, apud Iac. Sponium Itiner. Graeciae, Part. 3. p. 203.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • samos — samos …   Dictionnaire des rimes

  • Sámos — Samos Samos Stadt Gewässer Mittelmeer Inselgruppe Südliche Sporaden …   Deutsch Wikipedia

  • Samos — Saltar a navegación, búsqueda Para el municipio de la provincia española de Lugo, véase Samos (Lugo). El mapa muestra la ubicación de la prefectura en Grecia. Samos (griego Σάμος) es una isla de Grecia, situada en el Mar Egeo. Pertenece al… …   Wikipedia Español

  • Samos-F — or Air Force Program 102 refers to a series of SIGINT reconnaissance satellites launched and operated by the United States Air Force and National Reconnaissance Office during the 1960s. Initial priorities (in decreasing order) were to monitor… …   Wikipedia

  • SAMOS — Une des plus grandes îles de la côte occidentale de l’Asie Mineure. Lors de la migration ionienne de la fin du SAMOS IIe millénaire, elle fut occupée par des Grecs venus du continent. Très vite, elle allait connaître un rapide développement… …   Encyclopédie Universelle

  • Samos — • Titular see, suffragan of Rhodes in the Cyclades. The island, called in Turkish Soussan Adassi, is 181 sq. miles in area and numbers 55,000 inhabitants, nearly all of whom are Greek schismatics Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Samos… …   Catholic encyclopedia

  • Samoš — Самош L église orthodoxe serbe de Samoš Administratio …   Wikipédia en Français

  • SAMOS F — or Air Force Program 102 refers to a series of SIGINT reconnaissance satellites launched and operated by the United States Air Force and National Reconnaissance Office during the 1960s. The satellites are also called Agena ferrets and heavy… …   Wikipedia

  • Samoš — (Serbian: Самош, ro. Samoş) is a village in Serbia. It is situated in the Kovačica municipality, in the South Banat District, Vojvodina province. The village has a Serb ethnic majority and its population numbering 1,247 people (2002… …   Wikipedia

  • Samos — Greek island in the Aegean, from Old Gk. samos a height. Man references to it are as the birthplace of Pythagoras …   Etymology dictionary

  • Samos [1] — Samos, 1) (a. Geogr.), Insel im Ikarischen Meere an der Ionischen Küste von Asien; Flüsse: Imbrasos, Chesias u. Ibettes; von Osten nach Westen durchzog die Insel das Gebirge Ampelos, welches sich an der Westspitze in das Vorgebirge Ampelos (j.… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”